ANTONIUS

ANTONIUS
I.
ANTONIUS
Aegyptius, Monachis Christianorum initium dedit, licet non ante omnes Monachos fuerit. Primus enim mire omnium studia ad eam vitam imitandam incitavit, Monachorumque dogma instituit, sicuti mox D. Basilius in Graecia fecit, et Hilarion in Syria. Polydor. Vergil. de Invent. rerum l. 7. c. 1. Hieronym, vero Paulo Thebaeo id tribuit, qui tempore Decianae persecutionis, affinis insidiis petitus, ad montium deserta confugit, ibique, necessitate in voluntatem versa, 90. fere annos in orationibus duxit, palmâ in vestem cibumque contentus, in vita Pauli Eremitae. Hunc sequutus Antonius, et ipse A. C. 90. in solitudine exegit: quod unum tum persecutionis effugium erat. Ei panis escae fuit, et aqua potui; semel in die, idque sub occasum solis, tenui cibô reficiebatur. Huius sanctitas ita celebris fuit, ut Helena, Constantini Imperatoris mater, se et silium suum per literas illi commendârit. Obiit in eremo ann natus. 105. A. C. 361. Tribuuntur illi 7. Epistolae, Bibliothecae Patrum insertae. Hieron. Chron. et Catal. Nic. Lloydius.
II.
ANTONIUS
Antonii I. fil. minor natu, Delmenhorstanum ramum constituit; pater filiorum filiarumque plurium, quarum hae illustribus elocatae matrimoniis, illi caelibes decessere.
III.
ANTONIUS
Auctor Vitae Simeonis Stylitae
IV.
ANTONIUS
Dux Brabantiae, fil. Philippi, Burgundiae Ducis. Item Dux Lotharingiae, sub Francisc. 1. celebris. Mezeray.
V.
ANTONIUS
Prior de Crato, et Magister Equitum Rhodiensium, Ludovici, Eduardi fratris, Lusitani, fil. naturalis, post mortem Henrici Regis, quae A. C. 1578. contigit, a populo Rex electus est: sed a Philippi II. ducibus victus, patriâque extorris aliorum Principum ope aliquandiu frustra imploratâ, tandem Elisabethae Angliae Reginae auxiliis subnixus votô potiturus videbatur: verum dum miles, captô iam Olyssiponae suburbiô, praedâ expletus, non pugnam, sed domum cogitat, eô iterum excidit; saepe postea ingeminans, quamvis in spem potiundi Paradisi venitet, numquam Anglorum ope id tentaturum. Obiit exul, venenô, ut creditur, exstinctus, A. C. 1595. familiâ eius variis in locis. ut Hollandia, ubi Emanuel fil. ex Nassovia familia uxorem duxit, etc. dispersâ. Vide Thuan. Hist. l. 96. Brev. Reid. an. l. 8. Laetum Compend. Histor. Univ. p. 454.
VI.
ANTONIUS
cognomine Caulaeus Patriarcha Constantinopol. Obiit A. C. 890. Item, Antonius cognomine Studites, eandem dignitatem obtinuit, A. C. 975, eâque sponte se annô vix exactô abdicavit. Obiit A. C. 981. Item tertius, itidem Patriarcha Constantinopolit. cui a Latinis Angelus Corarius oppositus est. Onuphr. Genebr. Chron. A. C. 1398.
VII.
ANTONIUS
praenomine Lucius multâ claritudine generis, sed improsperâ. Nam patre eius Iulô Antoniô ob adulterium Iuliae morte punitô, hunc admodum adolescentulum sororis Octaviae nepotem seposuit Augustus, in civitatem Massiliensem, ubi specie studiorum nomen exsilii tegeretur. Obiit Corneliô Coslô, Asiniô Agrippâ Consulib. Tunc habitus tamen supremus honor; ossaque tumulo Octaviorum inlata per decretum Senatûs. Tacit. l. 4. Annal. c. 44. Vide et Lucius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Antonius — ist der Name folgender Personen: ein römisches Adelsgeschlecht, siehe Antonier – dort auch zur Genealogie ein Vorname, siehe Anton (Name) dort auch Namensträger Heiliger Antonius dort auch Namensträger Liste der Herrscher namens Anton dort auch… …   Deutsch Wikipedia

  • Antonius — Antonius,   Angehörige des römischen plebejischen Geschlechts der Antonier:    1) Mạrcus Antonius Orator [lateinisch »der Redner«], * 143 v. Chr., ✝ (ermordet) 87 v. Chr., Vater von 2); gehörte neben Lucius Licinius Crassus zu den bedeutendsten… …   Universal-Lexikon

  • Antonius — • A supposed Latin Christian poet of the third century Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Antonius     Antonius     † …   Catholic encyclopedia

  • Antonius — Saltar a navegación, búsqueda Antonius (fem. Antonia) es el nomen de la gens Antonia, una de las más importantes familias plebeyas de la antigua Roma. La familia reclamaba su origen desde Anton, un hijo del semidios griego Heracles. Las mujeres… …   Wikipedia Español

  • Antonius — Antonius. I. Römer: A) aus der Antonia gens. Die Antonia gens, ein altes, ausgebreitetes römisches Geschlecht, zerfällt in 2 Zweige: a) die patricische Familie mit dem Beinamen Merenda, zu dieser gehören: 1) Titus A. Merenda, der 450 v. Chr.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • ANTONIUS II — ANTONIUS II. Guntherus, fil. Iohannis praefati, ultra 60. annos provinciam magna cum prudentiae fama administravit, in medio belli aestu utriusque partis favore servatô Ultimus suae gentis haud pridem vitâ excessit, herede agnatô. Daniae Rege, et …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Antonĭus [1] — Antonĭus, Name eines römischen plebejischen Geschlechts, von dessen Mitgliedern folgende als die berühmtesten zu erwähnen sind: 1) Marcus A., geb. 143 v. Chr., einer der wirkungsvollsten und ausgezeichnetsten Redner seiner Zeit, weshalb er… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Antonĭus [2] — Antonĭus, Name zweier Heiligen: 1) A. der Große, geb. um 250 zu Koma in Mittelägypten, gest. 356, verteilte, etwa 20 Jahre alt, sein Vermögen unter die Armen, verließ die Welt und lebte, die Einsamkeit bis zum äußersten steigernd, im Kampfe mit… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Antonius — Antonĭus, Marcus, der Triumvir, Enkel des berühmten Redners Marcus A. (143 87 v. Chr.), geb. 83 v. Chr., Anhänger Cäsars, in der pharsal. Schlacht Befehlshaber des linken Flügels, 44 mit Cäsar Konsul, bemächtigte sich nach dessen Ermordung der… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Antonius [2] — Antonĭus, der Heilige oder Große, auch A. von Theben genannt, der Vater des Mönchtums, geb. um 251 n. Chr. zu Koma in Oberägypten, seit 270 Einsiedler in der ägypt. Wüste, wo sich Gleichgesinnte zum klösterlichen Leben um ihn sammelten; gest.,… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Antonius [3] — Antonĭus von Padua, Heiliger, geb. 15. Aug. 1195 zu Lissabon, Führer der strengen Partei der Franziskaner, durchzog als Bußprediger Italien und Frankreich, gest. 13. Juni (Gedächtnistag) 1231 zu Padua, 1232 kanonisiert. – Vgl. Seeböck (1898),… …   Kleines Konversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”